라틴어 문장 검색

illi de altario vivunt, mihi quasi infructuosae arbori securis ponitur ad radices, si munus ad altare non defero.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Monachum 8:6)
steriles moriuntur, et illis turgida non prodest condita pyxide Lyde, nec prodest agili palmas praebere luperco.
(유베날리스, 풍자, 1권, Satura II80)
Catullus, pro cuius reditu tot pono altaria, parvos tres habet heredes, libet expectare quis aegram et claudentem oculos gallinam inpendat amico tam sterili;
(유베날리스, 풍자, 4권, Satura XII29)
Sunt in fortunae qui casibus omnia ponant et nullo credant mundum rectore moveri natura volvente vices et lucis et anni, atque ideo intrepidi quaecumque altaria tangunt, est alius metuens ne crimen poena sequatur;
(유베날리스, 풍자, 5권, Satura XIII35)
quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Tertius 11:4)
quod plerumque putant et multo sanguine maesti conspergunt aras adolentque altaria donis, ut gravidas reddant uxores semine largo;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 40:2)
est et Athenaeis in moenibus, arcis in ipso vertice, Palladis ad templum Tritonidis almae, quo numquam pennis appellunt corpora raucae cornices, non cum fumant altaria donis;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 24:4)
Tum Salii ad cantus incensa altaria circum Populeis adsunt evincti tempora ramis.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XII. 1:2)
Altaria ad ipsa trementem Traxit, et in multo lapsantem sanguine nati, et:
(Macrobii Saturnalia, Liber IV, IV. 14:2)
Occurris quotiens, Luperce, nobis, 'Vis mittam puerum' subinde dicis, 'Cui tradas epigrammaton libellum, Lectum quem tibi protinus remittam?
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII1)
' Non est quod puerum, Luperce, vexes.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII2)
Sapis, Luperce.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, CXVII11)
Stare, Luperce, tibi iam pridem mentula desi=t, Luctaris demens tu tamen arrigere.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV1)
Mirari satis hoc quisquam vel credere possit, Quod non stat, magno stare, Luperce, tibi?
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, LXXV5)
Donasti tenero, Chloe, Luperco Hispanas Tyriasque coccinasque, Et lotam tepido togam Galaeso, Indos sardonychas, Scythas zmaragdos, Et centum dominos novae monetae:
(마르티알리스, 에피그램집, 4권, XXVIII1)

SEARCH

MENU NAVIGATION